- MIDEA
- MIDEAurbs olim in Argo, apud Naupliam, nunc vicus sic dictus a Midea Holoei filiâ, Persepolis quondam dicebatur. Hinc Mideates, et Midaeus. Est etiam Boeotiae Midea, Homer. apud lacum Copaidem et Orchomenum, ab altero 12. mill. pass. Est et alla Lyciae. Steph. Stat. Theb. l. 4. v. 45.Aptior armentis Midea, pecorosaque Phyllos.De prima sic Stephanus: Μίδεια πόλις εν Α῎ργει, ἡ νῦν κώμη, ἡ πρότερον Περσέως πόλις ἀπὸ Μιδείας τῆς Α᾿λωέως θυγατρὸς, λέγεται καὶ χωρὶς τȏυ ι Μίδεα ὁ πολίτης Μιδεάτης, καὶ θηλυκὸν, Μιδεᾶτις, καὶ Μιδιᾶιος. Ubi vicum suô tempore fuisse, antiquitus autem Persei urbem, postmodum, a Midea, Aloeifilia, Midiam, appellatam, refert. Alia est Middie, apud eundem Poetam Theb. l. 7. v. 331.Ducit Ithonaeos et Alalcommenaea MinervaeAgmina, quos Midie, quos humida suggarit Arne.Boeotiae nempe urbs, patria Alcmenae, uti notat Lutatius. Cuius mentio etiam apud Homer. Il. ss. v. 507.Ο῾ίτε πολυςτάφυλον αῤ´νην ἔχον, ὄιτε Μίδειαν.Mideam, ab aliis pronuntiari etiam Stephanus refert d. l. qui et ibidem aliam Lyciae urbem eôdem nomine insignem fuisse, addit. Vide Casp. Barthium Animadversion ad Statium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.